- SUBMERSIO
- SUBMERSIOsupplicium olim feminatrum, quae furtum commiserunt, sicut suspendium virorum. Unde iurisdictionis eiusmodi indicium, hodique in Scotia, Pytte and galloves Furca et Fossa. Submersions celebre exemplum, sub Richardo I. seu A. C. 12000. in Anglia exhibet hent. Spelmannus. etiam apud Germanos pervetustum hunc ritum fuisle, docet Tacit. de mor. Germ. c. 12. Distinctio, inquit, poenarum ex delicto. Proditores et Transugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles et corpore infames, coenô ac palude, iniectî insupr crate. Apud medii aevi Scriptores, Submergium, passim dicitur, et piratis inflictum legitur. Blasphematoribus item, de quibus Wilh. Armoricanus Philipp. l. 1.Sic ut, qui legem fuerit transgressus eandem:Quinque quater solidos teneatur solvere ChristiPauperibus, vel flumineas iaciatur in undas etc.Porro Lenonibus et Mertricibus, vide supra Accabussare. Grassatoribus item, de qubus suô locô. Martyribus insuper, ut diximus in Flustra. Vide quoque in Mare diiectio. Imo Mergi in amnem, sicut vincti erant, militum quosdam, qui seditiosê agebant, iam Alexander iussit, apud curtium l. 10. c. 4. sed externi moris supplicium vocat. Uti, Novum genus leti, Liv. l. 1. c. 51. ubi de Turno Herdonio, deiecto ad caput aquoe Ferentinoe, crate superne iniecta saxisque congestis: Sed et apud Germanos olim ignavos et imbelles et corpore infames, coeno ac palude iniectâ insuper crate, mergebant, Tacit. German. c. 12. Unde fortrasse manavit hodieque in illa gente receptus mos, Meretrices in amnes mergendi; quem tantopere mirabantur in Condilio Basileensi Italici Proceres, Freinshemius ad Curtium d. l. ubi et verbum de Romulo ac Remo, ab Amulio, in prossuentem abici iussis addit, ex Floro l. 1. c. 1. Mitior servorum apud Romanos, poena fuit, qui mergebantur in cloacas, uti videre est supra, verbô Mergere. Alius rursus Superundatio, de quâ infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.